Liber Sapientiae*

Caput 16: Versus 9

Illos enim,etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Israelitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos.
(* Traductions européennes)